

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 1: Versus 24
Quid nobis,etc.[ID.]Non est hic voluntatis confessio, sed necessitatis extorsio: sicut servus fugitivus visum dominum timet, et de verberibus deprecatur. Daemones enim in terris Dominum cernentes, se continuo judicandos credebant esse.